De Admirandis, Pag. 103
 
Vanini, De Admirandis

/p. 103/ nunc non accipit incrementum? I. C. – Hoc a me

negatur; semper enim fit incrementum, novae substantiae

appositione. Alex. – At si nova substantia a

fluvijs et ab imbribus quotidie apponitur, cur

in infinitum non excrescit et supra terram

exundat? I. C. – Quia per subterraneos commeatus

reddit fluminibus quod ex ijs accipit, quare

grata reciprocatione aquarum fit augmentum

et diminutio. Quae vero a pluvijs

aquarum copia suggeritur, a Solis vi exhauritur,

non tamen propterea mare fit pauperius,

nam iterum illi a Sole restituitur eadem

fere copia, neque ideo ditescit, quia denuo absumitur.

In exhalationibus etiam permagnum

aqua patitur detrimentum, ut cum pluviarum

accessu possit compensari. Aqua enim in aërem transmutatur,

cuius quantitas haud tota in aquam convertitur,

nec quae convertitur pars integra in

mare decidit, sed terram epotat. Alex. – Arridet

mihi profecto haec sententia. Sed, quaeso,

maris salsedinis causam investigemus. I.C . Ut libet.

DIALOGUS XIX.

De maris salsedine.

Alex. –

Qua de causa igitur mare salsum est?

I. C. – Aristoteles[5] salsedinis causam

intellexit siccae exhalationis materiam,

quae a terra est, quia in ijs, quae Natura fiunt aut generantur,

idem contingit, quod in exustionibus,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum